angelo Ephesi ecclesiae scribe haec dicit qui tenet septem
stellas in dextera sua qui ambulat in medio septem
candelabrorum aureorum
scio opera tua et laborem et patientiam tuam et quia non
potes sustinere malos et temptasti eos qui se dicunt apostolos
et non sunt et invenisti eos mendaces
et patientiam habes et sustinuisti propter nomen meum et non
defecisti
sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti
memor esto itaque unde excideris et age paenitentiam et
prima opera fac sin autem venio tibi et movebo candelabrum tuum
de loco suo nisi paenitentiam egeris
sed hoc habes quia odisti facta Nicolaitarum quae et ego odi
qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
vincenti dabo ei edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei
mei
et angelo Zmyrnae ecclesiae scribe haec dicit primus et
novissimus qui fuit mortuus et vivit
scio tribulationem tuam et paupertatem tuam sed dives es et
blasphemaris ab his qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt sed
sunt synagoga Satanae
nihil horum timeas quae passurus es ecce missurus est
diabolus ex vobis in carcerem ut temptemini et habebitis
tribulationem diebus decem esto fidelis usque ad mortem et dabo
tibi coronam vitae
qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis qui
vicerit non laedetur a morte secunda
et angelo Pergami ecclesiae scribe haec dicit qui habet
rompheam utraque parte acutam
scio ubi habitas ubi sedes est Satanae et tenes nomen meum
et non negasti fidem meam et in diebus Antipas testis meus
fidelis qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat
sed habeo adversus te pauca quia habes illic tenentes
doctrinam Balaam qui docebat Balac mittere scandalum coram
filiis Israhel edere et fornicari
ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum
similiter paenitentiam age si quo minus venio tibi cito et
pugnabo cum illis in gladio oris mei
qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
vincenti dabo ei manna absconditum et dabo illi calculum
candidum et in calculo nomen novum scriptum quod nemo scit nisi
qui accipit
et angelo Thyatirae ecclesiae scribe haec dicit Filius Dei
qui habet oculos ut flammam ignis et pedes eius similes
orichalco
novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et
patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus
sed habeo adversus te quia permittis mulierem Hiezabel quae
se dicit propheten docere et seducere servos meos fornicari et
manducare de idolothytis
et dedi illi tempus ut paenitentiam ageret et non vult
paeniteri a fornicatione sua
ecce mitto eam in lectum et qui moechantur cum ea in
tribulationem maximam nisi paenitentiam egerint ab operibus
eius
et filios eius interficiam in morte et scient omnes
ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda et dabo
unicuique vestrum secundum opera vestra
vobis autem dico ceteris qui Thyatirae estis quicumque non
habent doctrinam hanc qui non cognoverunt altitudines Satanae
quemadmodum dicunt non mittam super vos aliud pondus
tamen id quod habetis tenete donec veniam
et qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea
dabo illi potestatem super gentes
et reget illas in virga ferrea tamquam vas figuli
confringentur
sicut et ego accepi a Patre meo et dabo illi stellam
matutinam
qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis